Passiontide
March 26, 2026
From Dom Guéranger’s The Liturgical Year.
The Station at Rome is in the church of Saint Apollinaris, who was a disciple of St. Peter, and afterwards bishop of Ravenna and martyr.
Grant, we beseech thee, O almighty God, that the dignity of human nature, which hath been wounded by excess, may be cured by the practice of healing temperance. Through Christ our Lord. Amen.
Lectio Danielis Prophetæ.
Cap. iii.In diebus illis: Oravit Azarias Dominum dicens: Domine Deus noster, ne quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum: neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum; quibus locutus es, pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellae cœli, et sicut arenam quæ est in littore maris: quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque ho locaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te.
